821
ANTIGRAMANIA. 321
mus. Nauseant aegri copiam. Quid tum
postea? At non nauseant immania vini
pocula, Imo nec aquas, quas ex vastis can¬
tharis non consulto medico saepe in ipso
morbo bibunt amystim. Copia per se mo¬
lesta non est. Multos reperias, quibus nec,
parua nec magna dosis sapiat; Imo men¬
tione vel phantasia medicinae commoue¬
antur. Ideone vituperanda sit scientia?
Sunt & nobis doses paruae. Porrigimus:
conqueruntur de acredine, de feruore, &
nescio quibus aliis. Inuoluimus sacharo;
Dicunt se nauseare trageas, rotulas, & si¬
milia. Praebemus ex vino absinthite; vix
semel placet. Damus insipidos pulueres:
contrahunt frontem ad siccitatem terream.
Et cui quaeso satisfacias? Inuenimus artifi¬
cium purgandi per vnguenta externa; per
odorata; manu contentae & alia; Imo nu¬
dam aquam, quae nullam resipit medicinam
adoramus. Mane bibere non possunt. Fa¬
cimus Spiritus vitae, aquas benedictas &
lia. Vix placemus. Omnino quodcunque
nomine medicamenti offers, solo hoc fit
inuidiosum, & ingratum apud plurimos.
Apparet Neoparacelsum non conflictatum
esse cum eiusmodi aegrotis. Cùm postula¬
bitur vt verbis, nutu, halitu tactuque cu¬
ret, vel etiam visu, seu imaginatione Para¬
celsica; tunc animaduertet argumentum
ab ae¬
X
Nauseae ex
copia.
Non copiam
sed aliquid
coniunctum
ei nauseant.
Vix vllus
medicus nam
se abundis
quibusdam
aegris satisfia¬
ciat.
Vnita via
est nihil da¬
re & tamen
sanare.