821
322 ANDREAE LIBAVII. D.
ab aegrorum nausea & querimoniis, par¬
ui esse momenti. Paracelsistas non vbique
adhibere intensissimae actionis remedia;
sed varietate & copia delectum obseruare
pro naturae & morbi ratione; difficilimum
est creditu. In superioribus doses ex mor¬
bo & natura non petebantur; sed ex praepa¬
ratione & anatomia essata. Poenituit auto¬
rem dicti. Si etiam verum est, quod addit,
se extremis extrema adhibere; qua fiducia
bis scripsit, SE VALIDISSIMA SVA QVAE¬
QVE MEDICAMENTA suo more praepara¬
ta tripla proportione sine omni correctu¬
ra sumturum? Finge hydropicum, vel re¬
solutum extreme laborantem: Sit autem vulga¬
ris dosis salis tui venerei grana duo vel tria;
summa & extrema sit granorum sex: Tu
ergo octodecim vorares? Ita in vitro anti¬
monij vulgata dosis est granorum 4. Esto
summa seu extrema gr. vij vel octo. Ebibe
grana 24: & tunc quid tecum actum fue¬
rit, narra, Ita Spiritus vitrioli correcti, vt
Norimbergae praeparatur, dosis est dra¬
chma vna sat grandis. Finge hanc sum¬
mam esse. Tu bibe nouem sine vlla cor¬
rectura, & vim experire. Sed ex hac con¬
fidentia apparet Neoparacelsum falsari¬
um Chymicum esse, & sibi simul aduer¬
sari. Si tantum vorare cupit vna vice, quo¬
modo verum erit, in minima quantitate
seu
Delectus Pa¬
racelsicus [sic].
Contradi¬
ctio.
Temeritas
Paracelsici[sic].
Contradi¬
ctio.