509
RAYMVNDI LVLLI
in forma aquae humidae intrauerit in pro¬
fundiora corporis, dissoluit, & corpus sit
continuatum in partibus humidis separat
partes grossas salis, quae non possunt in¬
trare corpus cum calido acuto. Et ideo cum
sit sequestratum à suo loco, non potuit
humidum habere, in quo possit continu¬
ari, sed capit se ad congelandum in pro¬
fundo sui vasis, & remanet metallum dis¬
solutum, & impregnatum à calido acuto
in forma aquae, vnde exit nostrum argen¬
tum viuum. Ratio quare sal apponitur est,
ad attrahendum ignem contra naturam,
qui lapidem nostrum corrumpit. Alia ra¬
tio est, quia abstersiuum est, & mundifi¬
catiuum vnctuositatis. Indiges tamen com¬
seruare mensuram. quia non est opus,
quòd amarum superet calidum acutum,
vt non impediat nostri lampidis putrefacti¬
onem. Quia nullum animal potest gene¬
rari per ineptudinem & inhabilitatem suę¬
putrefactionis. Natura animalis, quae est
in nostro menstruali, talis est, quòd mor¬
tificat, & obscurat omnem rem, & obum¬
brat atque denigrat aerea nostra omnia,
& omnem animatam rem corrumpit, &
desiccat res virides, & humidas naturales,
quae sunt generatae, aut in via generatio¬
nis,