317
PARACELSI PRAEPARATIONES.
DE SPECIFICO ANODINO.
OPij thebaici drachma vna, succi pomorum punicorum, cito¬
niorum ana vnciae sex, cinamomi & cariophillorum ana vncia
semis. Trita simul omnia digerantur in alembico caeco ad solem vel
in equino fimo per mensem. Postmodum addantur musci scru¬
pulus semis, ambrae scrupuli quatuor, croci vncia semis, succi co¬
rallorum, magisterij perlarum ana scrupulus semis. His commixtis,
atque per mensem integrum simul digestis, addatur quintae essen¬
tiae auri scrupulus vnus & semis. Qua caeteris permixta, anodinum
specificum habebitur.
DE NARCOTICO SPECIFI¬
co diaphoretico.
ZIngiberis libra vna, piperis longi, nigri ana vnciavna & semis,
cardamomi drachmae tres, granorum paridis vncia vna. Con¬
terantur in puluerem, & in vitrum ponantur, cum vncia semis opti¬
mae tritaeque camphorae, & aquae soluentis vncijs duabus. Sigillato
vitro maneant in arena digerenda, suae consummationis tempore.
Separetur postmodum ab eis aqua soluens, & putrefiant vno men¬
se, ac vna septimana circulentur. Postremò exprimantur & seruen¬
tur. Hoc est optimum & potentissimum diaphoreticum, ad omnes
frigidos morbos intercutaneos tollendum, in quibus essentia quin¬
ta nihil efficit. Cossatum enim annorum viginti, per diaphoreti¬
cum hoc sanatum fuit olim.
DE PVRGATIVO SPECIFICO,
vel essentia specificata.
MAgisterium tartari, & magisterium vitrioli ana quantumuis
commisceantur, postmodum addantur partes aequales essen¬
tiae