457
TRITHEMII. 141
ptis quae non intelligunt: bona veraque, ma¬
la & falsa imperitè efficiunt. Proinde notan¬
da sunt atque discenda primùm in ista philo¬
sophia naturali, spagirica, occulta, tria haec
principia, sine quorum perfecta noticia, nul¬
lus operantem sequitur effectus. Primum prin¬
cipium in vno consistit, non à quo, sed per
quod omnis mirandorum naturalium vir¬
tus producitur in effectum, de quo diximus:
quia purum ab vno procedens non compo¬
nitur, neque mutatur. Ad ipsum à ternario
& quaternario fit ad monadem progressus, vt
compleatur denarius: per ipsum enim est nu¬
meri regressus ad vnum, simul descensus in
quatuor, & ascensus in monadem. Impossi¬
bile est compleri denarium, nisi per ipsum:
monas in triade laeta conuertitur. Omnes hoc
principium post principium monadis igno¬
rantes, nil in ternario perficiunt, nec ad sacrum
quaternarium pertingunt. Nam etsi philoso¬
phorum libros omnes habeant, syderum cursus,
virtutes, potestates, operationes, & proprieta¬
tes perfectè cognoscant, ipsorumque imagines,
annulos, sigilla, & secretissima quaeque ad ple¬
num intelligant: nullum tamen mirandorum
consequi possunt in suis operationibus effe¬
ctum, sine huius principij à principio co¬
gnitione in principium. Vnde omnes quot¬
quot vidi in philosophia naturali operantes, aut
nihil