457
TRITHEMII. 143
niam paucissimi viuunt in terris, qui profun¬
da eius intelligant. Varium est, compositum, &
per septenarium in ternarium octies multipli¬
catum consurgens & manens fixum. In ipso est
consummatio numeri, graduum & ordinis,
per hoc omnes philosophi occultorum naturae
veri inquisitores, mirabiles effectus consequu¬
ti sunt, per ipsum ad simplex elementum in ter¬
nario reductum, subitò fiunt infirmitatum cu¬
rae miraculosae, & naturaliter omnium aegritu¬
dinum: opusque in sapientia naturali, & prae¬
ternaturali operantis, consequitur effectum.
Fugiunt daemones secundum dispositionem
quaternarij. Praedictio futurorum per ipsum
verificatur, occultorumque insinuatio non
liunde, quam per ipsum à natura percipitur. Hoc
vnico medio secretum naturae aperitur Alchi¬
mistis, sine quo, nec intellectus artis acquiritur,
nec operantis effectus inuenitur. Errant crede
mihi (inquit) errant omnes qui sine istis tribus
principijs quicquam operari in occultis natu¬
rae scientijs se posse confidunt: maior autem cau¬
sa erroris est, quòd sapientes olim secretis natu¬
rae imbuti, his de vel penitus tacuerunt, vel ni¬
mia obscuritate inuoluerunt, vt non nisi à sibi
similibus verè intelligi queant. Secreta est hu¬
ius institutionis philosophia coelestisque in qua
si quis scire & intelligere verè cupit aliquid, ho¬
minum tumultus fugiat necessum est, mundum
K dese¬