329
LIBER PRIMVS.
109
& laterum fragmentorum duae partes iniectae
sint, ac rursus cum his aqua fortis destilletur,
& abstrahatur bis terue, Postmodum puluis te¬
ratur super marmor aqua ardente madefa¬
ctus. Iterum destilletur, & soluatur ouorum &
testarum aqua. digeratur & distilletur, &c.
Mercurij liquor quadruplex
ad varios morbos.
recipe. Sublimati. lb j.
Antimonij praeparati. lb. ß.
Commixta per arenam destillentur, donec
galea clarescat ardens aqua, fęcibus affunda¬
tur, ac digeratur horis 24. Tandem per arenam
iterum destilletur primò vinum, postea oleum
pellucidum, flauum, rubeum in fundo manet
albus liquor primò prosiliens ad vlcera, serpi¬
gines, clauos, callos, verrucas &c. valet, item ad
fistulas, cancrum, podagricos tophos, & vitia cu¬
tis omnia, flauus liquor secundo promanans
contra dolores cholicos, pleuresim, podagram,
oris foetorem, sputationem sanguinis, spirandi
difficultatem, abscessus, membrorum resolutio
nem ex frigore &c. pondere granorum ij. vel
iij. exhibetur. Oleum vero quod postremo flu¬
it rubeum extrinsecus applicatum, ad omnia
quae dicta sunt, valet vinum quod abstractum
inde fuit ad pulionis exulcerationem, inflam¬
mationem laterum, pectoris angustiam, colicam
&c. Datur per os cum aqua vitę.
Mercuria¬