317
PARACELSI PRAEPARATIONES.
Secundum est, postquam enatum, in scipso separatum, à suo
crasso terreo corpore iubilat.
Tertium verò corpus est, vt praeparatum igne, & in forma adu¬
sti metalli reductum apparet.
PRIMA PRIMIQVE MERCVRII PRAEPARATIO.
MInerae in aqua nascitur mercurius vt in prima sua coagulatio¬
ne reperitur librae viginti terantur, & coquantur in aqua plu¬
uiali per horam. Separatur hoc medio omnis impuritas eius ad su¬
perficiem, quae per inclinationem effundatur, & quod subsederit,
corpus videlicet purum, exiccetur teratur, & per cribrum transeat.
Postmodum è cucurbita destilletur igne vehementissimo. Liquot
ascendet lympidus & albus, hic seruetur, & ab eo separetur phleg¬
maper balneum maris, & in fundo residebit quaedam oleosa ma¬
teria ponderosa paulò minùs ipso mercurio. Vtendum hoc imma¬
turae minerae succo, ad pondus granorum duorum, cum oleo spi¬
cae granis sex, idque iuxta mercurialem vsum.
SECVNDA MERCVRII PRAEPARATIO.
MErcurium corporalem coagula cum aequali pondere stanni,
fluere sinantur in aquam, cui tantundem sulphuris addatur,
ac vnà destillentur. Ascendet lac oleosum & ponderosum sine cor¬
rosiuo. Hoc vtere vt supra ad vnctiones, ponderibus etiam obser¬
uatis.
TERTIA PRAEPARATIO MERCVRII.
TAm diu fatigatur, donec omnem acuitatem in dulcedinem
commutet, exuto corrosiuo, tum demum assumitur ad vsum
iuxta consuetudinem artem, & experientiam.
DE