405
RAYMVNDI LVLLI
194
pus cum spiritu, et congelando & retinen¬
do corpus in spiritu, & spiritum in cor¬
pore, fixatione permanente. Et hoc te¬
statur Philosophus, quum dicit: Nos non
possumus facere transitum de mollitie
Mercurij ad duritiem metalli sine dispo¬
sitione media, quae participat de vna sicut
de altera, et immediatè illa participatio¬
ne habet potestatem colligare simul, &
facere vnionem. Quare, si tu es indagator
veritatis, intellige quod tria facta sunt
vnum. Et hoc testatur Philosophus in li¬
bro de Trinitate, vbi inquit, Lapis no¬
ster preciosus compositus est ex tribus, sci¬
licet spiritu, corpore, & anima: & simul,
scias etiam quòd spiritus est medium, quan¬
doque inter corpus & animam, quia spiri¬
tus attrahit animam à corpore mortifican¬
do corpus, & postea reddit sibi animam
et resuscitat ipsum. De ista resurrectione
loquitur Hermes ad omnes inquisitores
artis