233
PHILOSOPHORVM. 137
quidem in rerum natura nihil quod proprio careat:
vti de auro prae cunctis excellentißimo habetur, De vi¬
ta longa, lib. 3. cap. 3. Vae vobis (inquit) in extremo die
iudicij. Spero meam Monarchiam, honore debito, mihi
triumphaturam, hoc est: Vniuersalis hic medendi mo¬
dus, quem doceo, longè maiore fructu quàm veteres,
(quo fit etiam vt meam vocem Monarchiam, tanquam
ame, si non inuentam priùs à suis principiis, tamen ad
suum finem accuratiùs adductam) honore debito, Deo
videlicet, mihi triumphaturus est, tanquam illi qui
hanc per ipsum, adhuc in tenebris haerentem, prorsum
erui. Hoc est, Soli Deo debetur honor, qui dedit ac re¬
uelauit eam suis, quibus etiam triumphum non inui¬
det naturalem, id est, in hac vita. Hoc ipsum interpre¬
tatur author hisce verbis videlicet: Non quòd meipsum
extollam, sed ipsa natura me. Hoc est, non sum ita prae¬
sumptuosus, vt me, infidelium more, medicum primum
existimem, sed naturam ipsam, cui Deus medicinam
dedit, medicum agnosco, hinc est cur ipsa me honoret,
veluti ministrum fidum, tutissimis ac verissimis expe¬
rientiis, sic volente iubentenque Deo optimo, maximó¬
que medico. Ex ea si quidem, putà natura, natus sum
medicus, hoc est: Si quid in medicina boni habeam,
hoc omne Deo per naturam, quae me velut filium
docuit, acceptum fero, tanquam per medium. Ipsam
sequor (inquit) ipsa me nouit, hoc est, Quia nihil de
meo capite somniatum in medicinam adfero, nec ali¬
quid, quod ab ipsa natura non didici, hinc fit etiam,
vt ipsa me, tanquam praeceptor discipulum suum do¬