317
PARACELSI PRAEPARATIONES.
EMPLASTRA STICTICA DIVER¬
sa fodicatorum vulnerum & vlcerum cauernoso¬
rum ac profundorum.
CErae, litargyrij ana libravna, calaminaris, colophoniae ana vn¬
ciae duae & semis, olei communis libra vna & semis. Liquescant
igne modico simul colophonia, oleum, & cera, postea lytargyrium
& calaminaris in puluerem trita sensim inijciantur, & coquantur
in emplastri spissitudinem incombusta. Postmodum addenda. Op¬
popanacis, serapini, bdelij, ammoniaci, galbani ana vncia vna. Prae¬
parentur tamen, id est in aceto coquantur priusquam alijs admi¬
sceantur. Additio secunda haec est. Corallorum alborum & ru¬
beorum, mumiae, myrrhae, thuris ana vncia vna, antimonij vncia
semis, croci martis drachmae duae. His pulueratis admisce partem
larignae, & masticis, liquata simul omnia effundantur, oleo quoque
hyppericonis & lumbricino, cum additione vnciae semis campho¬
rae malaxentur in emplastrum & seruentur. Nec est quod isto, sub
lunari globo quaeras excellentius neque praestantius.
ALIVD STRICTVM EMPLASTRVM.
GAlbani, oppopanacis ana vnciae duae, ammoniaci; bdelij ana
vnciae tres, terantur minutissimè, & in olla fictili vitreata posi¬
ta, nec non aceto forti vinaceo perfusa macerentur vno die natu¬
rali. Postmodum igne suaui carbonum coquantur, vt gummi sen¬
sim liquescant, & in saccum effusa colentur, exprimantur & sepa¬
rentur à fecibus. Colatura haec rursum bulliat in olla ad euapora¬
tionem aceti semper agitando, ne gummi adurantur seruentur tan¬
tisper. Deinceps cerae nouae libra semis, olei oliuarum librae duae sen¬
sim liquescant in olla, tandem inijciatur litargyrij triti libra vna &
semis. Agitentur omnia simul vt permisceantur, & spadicei colo¬
ris