233
144 THESAVRVS.
altiùs adducit, quàm ipsa natura per seipsam
valeat. sed de his hactenus: ad physicam tinctu¬
ram tandem redeamus. Postremò spagyri ve¬
teres lili pellicanatum, ignis ordinata quadam
augmentatione materiam suam tamdiu fixa¬
runt, quousque, post omnium colorum dispa¬
ritionem, rubeum instar sanguinis induerit,
& cùm eo salamandrae conditionem. Rectè
quidem ab eis processum fuit, ac ad eundem
vnumquemque, margaritam hanc ambien¬
tem, procedere modum aequum est ac decet.
Hunc tibi clariùs declarare posse mihi difficil¬
limum esset, cùm tamen didiceris in Alchimi¬
starum schola gradus ignis obseruare, vasa quo¬
que mutare, tum demum videbis, mox atque
lili tuum in ouo philosophico fuerit ex calefa¬
ctum, admirandis apparere demonstrationi¬
bus, vt coruo nigrius fieri, cygno postmodum
successu temporis albius, & postremò transiens
per flauedinem sanguine quouis magis rube¬
um. Cùm igitur Aegyptiorum thesaurum prae
manibus habuerimus, est quòd in vtilitatem
nostram conuertamus, idque duplici magiste¬
rio, priore quidem ad instaurationem sanita¬
tis humani corporis, posteriore in transmuta¬
tionem metallorum. In huius vsum vt veniat,
eius primò pondus vnum super mille solis fu¬
si pondera proijciendum est. Medicina tum
demum praeparata fuerit ad metallorum tol¬
lendam