405
RAYMVNDI LVLLI
208
Philosophi demonstrant, quia sine fer¬
mento non venit Sol, neque Luna, nec ali¬
quid aliud quod sit suae naturae. Coniunge
ergo fermentum cum sulfurè suo, & ge¬
nerare poterit suum simile, quia fermen¬
tum trahit sulfur ad suum colorem, &
etiam ad suam naturam, & ad pondus,
nec non ad saporem & sonum suum, quia quod¬
libet simile generat suum simile, quia fer¬
mentum vt Soltingit, mutat suum sulfur
in medicinam permanentem & penetran¬
tem: ideo dicit Philosophus, Qui nouerit
sulfur & argentum viuum tingere cum
Sole et Luna, illè peruenit ad maximum
arcanum: Et propter hoc oportet quòd
Sol & Luna sint tinctura et fermentum
ipsius spiritus & aquae permanentis arg.
viui, & per illam aquam aliae naturae de¬
bent fixari, & nutriri cum naturalicalo¬
re tamdiu, vsquequo habebunt suam fixa¬
tionem & fusionem perfectam.
Post