233
PHILOSOPHORVM. 149
tiam donat ea velandi hominibus indignis, vsque dum
aduenerit Helias artista. Paracelsici de hoc Helia dis¬
putant, quis nam sit ille futurus. At non quid quaerant
alij me remorabitur, solùm quid verba sonant autho¬
ris, attentissimum reddunt animum meum, non mihi
tantùm quantum fratribus. Quo tempore (inquit) ni¬
hil tam occultum quod non reuelabitur. Stupidum ad¬
modum ingenium oporteret esse, quod per ista verba
non intelligeret praecedentia. Quis ignorat hoc tempus
non priùs aduenturum, nudissimae reuelationis abdi¬
tissimorum quorumque videlicet, quàm veniat ille qui
tacitas cogitationes hominum iudicaturus est, Iesus
Christus? Eum vocat Paracelsus Heliam artistam, id
est, omnium artium & arcanarum rerum primum
fontem, & inexhaustum. Si quis miretur scientias
& artes omnes bonas nunquam ad tam sublimem
gradum peruenire, quin semper altiùs deueniant, &
in eis indies noua quadam & inaudita reperiantur,
consideret solùm vnde manarint, & mirari tandem
desinat. Cùm enim ab aeterno fonte verboque Dei sint,
non habere terminum pariter, neque finem est neces¬
se, nisi in aeterno verbo Dei Filio, quem Heliam arti¬
stam agno scimus, reueremur, & adoramus. Accidit
liquando vt artes in obliuionem transeant, vel patian¬
tur detrimentum, non propter ea finem habent in sei¬
psis, at solùm respectu hominum, quibus in obliuionem
abierunt, ab istis recedentes ad suum fontem perpetu¬
um, à quo rursum ad hos, vel alios suo tempore possunt
refluere, dum vult qui velle posseque solus habet. Ad phy¬
K 3