329
LIBER. PRIMVS.
fusa. formentur pillulae pisorum instar, & à quin¬
to vel sexto semper interposito die, detur vna
deglutienda. Postea locus dolens inungatur
leo ceruino calido, cuius formula haec est.
recipe. Sanguinis ceruini, tres cantaros. Destil¬
la per alembicum igne lento tantisper, donec
phlegma totum ascenderit, & color citrinus,
tandem puniceus videatur, per athanor igne
vehementissimo tamdiu pellatur, donec olei
nihil amplius ascendat. Postremo deinceps
gnis gradu sublimetur, sublimatum fracto va¬
se colligetur, & cum oleo dicto misceatur, eo¬
que partes dolentes, aliquot septimanis post
purgationem perungantur. Vinum quod patiens
hibet, cum radicibus cariophillatae, & acori
vulgaris, dum herbae virent adhuc, efferuere &
expurgari debet. Hoc processu dolores poda¬
grici tolluntur à radice prorsus.
Podagrae cura, & specierum eius.
jupiter. Radicem ellebori nigri, eam tamen, quae
sitr euulsa luna deficiente, in signo librae, & sub
planeta veneris, & flatibus venti Borealis ad
vmbram exiccetur, & pulueretur. Dosis est z.ij
tribus diebus successiuis priusquam dolores
percipiantur, (quod à dolore dentium capitis
oculorum, aurium, &c. cognosci potest) purga¬
tur patiens eo remedio tantum, vt ad curam
suscipiendam fiat idoneus. antiqui saepius pur¬
gare soliti sunt, & absque additione. Verum
go
i 3