233
156 DE OE CONOMIA.
flagrat resinarum instar: demonstratur etiam
non esse sal, quia resolutionis eius primum in¬
dicium non est friatio praeter liquationem &
flagrationem, quemadmodum terrenorum
& lapidùm esse videtur. Habet nihilominus
omne metallum in se sulphur & sal, sed prin¬
cipem locum in eo tenet mercurius. sic de cae¬
teris mineralibus. Verùm ita visum est Deo
creare aquam elementum, & indies exeo pro¬
duci mineralia quaeuis ad vsum hominum, vt
mater esset illorum, in qua tanquam in sua
matrice mineralis ignis, similiaque sal & mer¬
curius, coquerentur in metalla, lapides, ac
mineralem omnem substantiam, etsi foetus
matri dissimilis existat: ad hunc modum Al¬
tissimus cuncta creauit in sua natura, vt ad
liud aues in aëre, quàm pisces in aquis: sic de
reliquis omnibus, quae diuinae suae voluntati
solùm committenda sunt, qui facit omnia vt
sunt, esseque voluit ab aeterno, quae facit. Vt igi¬
tur aqua metallico suo foetui non est similis,
neque filius matri, non aliter ipsa terra lignum
est, & non lignum quod ex ipsa tamen est: ea¬
dem ratione lapis & ferrum fiunt ex aqua,
quae talis fit aqua, qualis & quae ipsamet non
existit; terra similiter fit id quod ipsa in se non
est: sic & hominem oportet fieri, quod ipse¬
met non existit. In summa, quicquid in suam
vltimam materiam transire debet, aliud opor¬
tet