329
LIBER PRIMVS.
141
Quintae Auri essentiae forma.
Auri quantum voles accipe, cemento rega¬
li tamen, vel antimonio repurgati priùs, cui
per aquàm salis metallicam proprietatem aut
malleationem auferas. Postmodum ablue re¬
sidentiam aqua dulci. Tandem extrahe tinctu¬
ram eius per spiritum vini. Postremò spiritum
ab ea per eleuationem, separato, manebit in
fundo vasis, essentia quinta.
Aquae salis formula.
Accipe sal mundissimum & albissimum natu¬
ra non arte factum, tritum, & liquefactum
liquot vicibus, ac rursus tritum, necnon succo
radicum raphani mixtum atque solutum de¬
stillabis. Iterum cum sanguineae dum viridis
est, aequalibus ponderibus admixtum, quin¬
quies destillato. In isto liquore laminarum au¬
rum soluitur in puluerem de quo supra memi¬
nimus. Abluatur aqua limpida destillata sae¬
pius, donec omnis salsedo recedat, facilè sepa¬
ratur, quia non permiscetur auro in profundo
Quapropter ablato corrosiuo, manet aurum
per se solum vt oportet.
Spiritus vini forma
Vini quantum voles, rubei potiùs quàm al¬
bi, in vas circulatorium satis amplum recon¬
des, vt meliùs rotetur, & in balneo maris ad
vini profunditatem immersum, dies quadra¬
ginta