329
144 DE CVRANDIS MORIIS
tae, maneant in digestione duobus vel tribus
mensibus. & reducentur in liquorem: hunc
destillabis omnino per ignem, & ascendent
vapor & oleum, quae vnà putrefiant in vno ven¬
tre per mensem. Postea destilla sicut metalla,
duo pariter vt in illis colores ascendant, albus
vnus alter essentiae quintae. Album relinque,
nisi foret ex alba marcasita, vel stannea, tum
à spicissitudine cognoscas vnum ab altero. In¬
feriorem accipe, quem ad suam dulcedinem
adducas, vt supra de metallis. Ad hunc modum
extraxeris quintam essentiam à marcasitis, ab¬
sque virium virtutumque suarum vlla corru¬
ptione.
Quinta essentia salium
Acceptis salibus, calcinabis optimè, si vo¬
latilia sint, adures tantum. Postmodum resol¬
uantur in tenuitatem, & in aquam destillen¬
tur. Aquam hanc in putrefactionem ponito
per mensem & per balneum destillato, ascen¬
det aqua dulcis, quam abiice. Quod ascendere
noluerit amplius, iterum in digestionem po¬
nas per mensem alium destillaque vt priùs, ac
toties donec ampliùs dulcedo nulla percipia¬
tur, sed salsugo. Hac via habebis quintam essen¬
tiam salis in fundo ex adusta libra, vix duas
vncias. verum alio modo procedendum cum
alumine, & vitriolo, quod ista calcinarise non
permittant ad fluxum, quo salia sunt adducen¬
da