317
CVRAE MEDICAE PARACELSI 69
DE ADVSTIONIBVS EX MERCV¬
rio crudo.
POtissimùm contingunt in amalgamationibus aurifabris, etiam
chemistis in his, & in sublimationibus cinabaris, vnde nonnun¬
quam dolorem dentium, aut membrorum tremorem sibi contraxe¬
runt. Abluendi dentes aqua lauendulae, membra verò aqua vitae,
saepiùs. Extinctio autem adustionis fit, superposito pannolineo la¬
cte calente madido, vigesies, pluries, ac toties donec sit extinctus ar¬
dor. Postmodum vnguentis ex butyro vel adipe suilla factis vt su¬
pra, & superposifis, curetur ad completam extinctionem. Qua tan¬
dem percepta curabitur vnguentis & sticticis emplastris cum colo¬
phonia compositis.
DE ADVSTIONIBVS A SALE, VITRIO¬
lo, alumine, etc.
OLei nucum libra semis, ceruini seui libra vna, butyri in aqua ex¬
tincti libra vna & semis. Ex omnibus fiat vnguentum, quo bis
die quolibet curentur vsque ad extinctionem, & deinceps vulnera¬
rijs vnguentis, balsamis, vel pulueribus, vt minores cicatrices relin¬
quantur postcuram, Eiusmodi adustiones vt plurimùm contin¬
gunt tinctoribus, ob alumina quibus vtuntur.
DE ADVSTIONIBVS A SVLPHVRE SALE,
nitro, & aquis fortibus.
BVtyri recentis libra vna, olei nucum, seui ceruini ana libra semis,
medullae tauri vnciae tres. Liquefacta simul, & calidissima extin¬
guantur in aqua nympheę, aut simili, quater vel ampliùs, & agiten¬
tur in vnguentum, quo perungatur locus affectus. Mox atque inca¬
luerit, innouetur vnctio, idque toties donec ardor sedatus sit. Cura
sit ex vulnerarijs vnguentis. Quae verò per chemicas aquas euene¬
S rit,