329
DE CVRANDIS MORBIS
146
Quinta essentia ardentium.
Ardentia corpora sunt non comestibilia, pi¬
cem, oleum, aut resinam in se habentia, vt tere¬
bintus, abies, iuniperus, cypressus, & quae vstio¬
ni subiecta sunt.
Accipe similia, quae trita repleant ollam fi¬
ctilem, fortem, vitreatam, coopertam, ac luto
sapientiae munitam ne respiret, & igne circu¬
latorio per viginti quatuorhoras vrito, & in
aequali calore maneat, olla candente prunarum
instar ab igne postmodum tracta materia nu¬
tricetur in fimo septimanis quatuor. Postea
destilletur quicquid ascendere volet. Hoc in
equino ventre ponatur ad humiditatem ab eo
totam destillandam, & rursus ad putrefiendum
vsque dum nulla humiditas amplius exeat:
ius tandem quod acceperas, essentia quinta
manet in fundo.
Quinta essentia ex crescentibus.
recipe. Herbas, frondes, &c. contundantur opti¬
mè, & vasi ad hoc apto recondita, ponantur in
fimum equinum septimanis quatuor, postea
destilla per balneum, & iterum ponantur in fi¬
mum equinum diebus octo, rursusque per bal¬
neum maris destillentur. Ascendet essentia quin¬
ta per alembicum & corpus manebit in fundo.
Si quae ex essentia quinta restitissent in fundo,
cùm fęcibus, putrefiant vt prius ac destillentur
ad aquam destillatam addatur crescens iterum
hoc, &