317
CVRAE MEDICAE PARACELSI. 73
ALIA EIVSDEM. MORBI CVRATIO.
MErcurij ex venere confecti pars vna, olei vitrioli non rubei par¬
tes viginti quinque. In aqua parthenionis duodecim haustibus
exhibeatur, diuersis vicibus. Postmodum curetur vnguento oppo¬
deltoch, vel vnguento ex mercurio hoematino extrinsecus.
DE CANCRO.
Litargyrij triti libra semis, aquae salis, aluminis ana libra vna, ace¬
ti librae quatuor. Simul bulliant omnia sensim vsque ad exicca¬
tionem, affundatur postea aqua fontana, & calido loco maceren¬
tur horis duodecim, vel circiter, & inde mox exiccari sinantur. Prę¬
paratum habebitur litargyrium ad cancrum, & ad fistulas.
Addi possunt ad istius litargyrij praeparati vncias tres, succi ma¬
rubij, perlicariae ana vncia vna, olei vitellorum ouorum quod satis
videbitur ad formandum vnguentum.
EIVSDEM ALIA CVRA.
HVius morbi cura triplex est, prima physica, per quam hoemor¬
rhagiales menstrualesque fluxiones amouendae sunt: secunda
chirurgica per anedinum vnguentum mortificat: & tertia pariter
chirurgica vnguento consolidatiuo persanat.
Glutinis aquatici aquae destillatae libra vna, colcotharis, florum
aeris ana vncia vna & semis: Mixta simul vlceri superponantur, ac
maneant vsque dum putrescant, quod plaerunque die quarto solet
fieri. Deinceps ablatis, apponatur mundificatiuum ad noli me tan¬
gere infra praescriptum, & postquam extraxerit putridam omnem
materiam, super spargatur puluis infra mox positus.
Puluerum ex succo chelidoniae, parthenionis, centaureae ana vn¬
cia semis, mumię vncia vna, manè & vesperi quoties ligabitur.
T ANO¬