233
168 DE OECONOMIA
philosophiae fontibus, ex quibus, per admi¬
randorum operum Dei meditatiuas contem¬
plationes, oritur summi conditoris eiusque
virtutum germana cognitio, in philosophan¬
tium animis oculisque mentalibus, non mi¬
nùs quàm carneis manifesta lux apparet, illis
occulta fit manifesta. Sed Graecus ille Satan in
philosophicum agrum verae sapientiae, lolium
falsumque suum semen inseuit Aristotelem,
Albertum, Auicennam, Rasim, idque genus
hominum inimicorum Dei lucis, atque na¬
turae, qui totam physicam sapientiam peruer¬
terunt, ab eo tempore quo Sophiae nomen in
Philosophiam transmutarunt.
CAP. VII.
De variatione primae materiae minerali¬
um, pro diuersitate specierum & indi¬
uiduorum eius, deque varijs co¬
loribus, &c.
Mineralium trium primorum esse magnam varieta¬
tem, sub vniuersali natura trium primorum, in suo
generalissimo genere nihilominus comprehendi, ac
subijci. Sal naturae colores omnes exhibere, balsa¬
mum rebus & coagulationes: Sulphur corporum ae¬
dificationem in substantia: Mercurium habere vir¬
tutes & arcana medicinae: His omnibus & in vni¬
nersum