405
REPERTORIVM.
228
terius est adiunctum qualitatibus ipso¬
rum: vnde Alexander Peripateticus di¬
cit, quòd commistio elementorum facit
mirabilia: eo quòd elementa quosdam effe¬
ctus melius operantur in misto quàm in
simplici. Et illud ideo, quoniam in tali mi¬
sto remanent propriae essentiae elemento¬
rum, quae sunt propriae virtutes operatiuae
vt patet per aquam nostram Philosophi¬
cam, quae dicitur Metallina, quòd ex
solo genere metallico generatur. In hac
enim aqua saluatur dispositio media,
quae est inter mollitiem & duritiem, me¬
diante qua fit transitus à mollitie argenti
viui ad duritiem metalli perfectissimam.
Vnde nunquam fit transitus de extremo
ad extremum, seu de contrario ad con¬
trarium nisi per dispositionem determi¬
natam, quae participat de duobus contra¬
rijs. Nec est ista dispositio essentialis.
argvian sua natura, nec sulfur in sui sub¬
stantia