233
MINERALIVM. 173
vt sunt primò dispensator mineralium Ar¬
cheus, qui ministros sub se, naturae ministeri¬
pse hos habet, primum, qui corpoream exhi¬
bet materiam in quam cadat operatio, vi¬
delicet sulphur minerale huius aut alterius
conditionis atque naturae: secundum, qui pro¬
prietates àc virtures fabricet ac operetur in
praeiacentem materiam, vtputà Mercurium:
tertium verò, qui per compactionem & coa¬
gulationem singula simul coadunet in vnum
corpus, Sal nempe confirmatorem operis.
Haec omnia simul in vnum congesta; & in
thanore suo conclusa decoquit Archeus non
aliter quàm in terra semen, necdum in ista so¬
lùm, verùm etiam inter se mutuò decoquun¬
tur ad hunc modum. Sulphur alijs duobus
subdit corpus suum, in quod operentur quic¬
quid volent, ac ad eum finem perducant, cui de¬
stinatum est id, quod inde fieri debetu. Acce¬
dit Mercurius cum suarum virtutum proprie¬
tatibus, hic decoquitur ex alijs duobus. Eius¬
modi decoctionibus adimpletis omnium,
tum demum incipit operari sal in alios sibi
consocios, & in seipsum, primò condensando,
postea congelando, & postremò coagulando
confirmat opus ad autumnum suum, & mes¬
sem, vt nihil desit praeter messorem & fabrum.
Breuibus igitur totam mineralium genealo¬
giam perstrinximus, reliquum erit, vt singu¬