457
186 PHILOSOPHIA
vmbra, vel ad ignem exiccatum igne violen¬
tissimo reducas in cineres aridissimos, ad quos
aqua affusa feruens bulliat cum eis aliquandiu,
quò habeas lixiuium asperrimum: quod vbi
quieuerit per inclinationem satis modestam à
cineribus, non turbatum, sed clarum separabis.
Ad cineres alia aqua feruenti affusa vt priùs,
liud rursus lixiuium para, quod addito priori
colato, idque toties facito per lixiuia, donec aspe¬
ritatis nihil ampliùs in cinerib. esse reliquum
percipias. Collecta lixiuia per manicam laneam,
(filtrum appellant) in limpidissimum liquo¬
rem transire facito, & hunc vitreis organis eua¬
porare, quò habeas tartarum nostrum, & sal na¬
turae rerum omnium. Hoc super marmoreum
lapidem humido loco & frigido resolui pote¬
rit in aquam tartaream. Postquam igitur essen¬
tiam quintam à vino philosophico, aut vulga¬
ri cuiusuis coloris, modò merum & vehemen¬
tissimum existat, habueris optimè rectificatum
vt audiuisti, succum hunc reducas ad summam
simplicitatem continuis & assiduis rotationis
motibus. Finito rotę circulo, videbis iterum ab
impuro purum separatum, ac natare superius
aëris colore serenissimo transparens, & lucidum.
Hoc ab impuro separato per inclinationem &
serua. Coelum hactenus spagiricum videris, quod
stellis inferioribus non aliter ac supernum su¬
perioribus munitum est, adornare potes. Mi¬
rabun¬