405
REPERTORIVM.
233
rumpit ipsum, sed vlterius ingreditur hu¬
miditatem fixam & calidam Solis, & cum suo
iungitur Spiritu, & hoc mediante illo, in
quo deportatur vtriusque genus. Vnde Sol
non iungitur cum arg.vi. nec arg.vi.cum Sole,
nisi per substantiam mediam. Nec vnum dili¬
geret aliud, nisi per talem dispositionem na¬
turae affinem, quorum substantia vna, scilicet
argentum vi supereminet substantiam So¬
lis in quadrupla sui parte, & Luna in du¬
pla sui parte, quod frigidior Sole: quia
magis vigent virtutes actiuae in Sole
quam in Luna in principio confectio¬
nis lapidis. Veruntamen quantitas ma¬
teriae Solis non excedit precium in ve¬
ritate vnius aurei. Plus autem excedit
in valore materia Lunaris, quòd ter¬
restrioris naturae & fragilioris virtutis
est: Et ideo cum auri virtutè conforta¬
tur, & sine ipso debilitatur. Nam Luna
quamuis frigida sit apud omnes in secun¬
do,
Q 5