233
MINERALIVM. 177
ac per resolutionem in vrinam expellendi. Nam
vrina cùm sit sal cruoris tantùm, id est, sal dun¬
taxat ex sale naturali, quod naturale cum sale
microcosmico associatum per coniunctionem,
simul ambo maximè faciunt ad expulsionem
excrementorum. Verùm enimuero coniunctio
naturalis haec, haudquaquam probè fieri potest,
nisi per iustam quantitatem vsus alimentarij salis
temperetur, alioqui facilè per oppilationem
alicubi consistunt, haerentque. Quapropter cui¬
uis medico scitu dignissimum, sali vtique me¬
dicinae ius suum inesse, praesertim vbi naturale
sal expurgari cupit, vt salis paulò copiosiorem
vsum praescribat, maximè gemmei, qui prae cae¬
teris omnibus facultates habet naturale hoc
sal exire moliens, expellendi. Spirituum igitur
salis in tribus iam allegatis specieb. operatio¬
nes diligentissimè sunt obseruandę per vsum,
qui nedum in his, at in alijs omnibus oculos
magis aperit quam litera quaeuis, vel descriptio.
CAP. X.
De muria.
Muriam docet capitulum hoc, esse praestantissimam, ad
superfluas morborum exsiccandas humiditates, vti
podagrae, hydropisis, ac vlcerum. Obesis tantùm
prodesse balneationibus, &c.
M