317
CVRAE MEDICAE PARACELSI.
ponatur reubarbari, mannae electae, spermatis ceti ana vncia vna.
Istius aquae commotae priùs, aut perturbatae bibatur coclear vnum
manè & vesperi singulis vicibus, & moxinde vini coclearia tria. Po¬
tiunculis eiusmodi fistula mundificatur internè, ac sanatur per se
absque alio medicamento extrinsecus applicato. Qui tamen appli¬
care volet emplastrum, hoc esto.
EMPLASTRVM AD FISTVLAS.
Ex gummi quatuor vnciae duę, cerę libra vna, coquantur simul
in emplastrum cum tribus vncijs visci de botim.
ALIA FISTVLARVM CVRA.
Avripigmenti vncia vna, tartari calcinati vnciae tres. Stratificata
reducantur in quartum gradum ignis viginti quatuor horis, vt
materia fluat, quae postmodum exempta conteratur & coquatur
in aqua, decidet ad fundum puluis albus, qui est auripigmentum
praeparatum. Hoc vitro reconditum, vel super marmor positum hu¬
mido loco, vertitur in oleum, fistulis per stringam immittendum,
aut flaccis lineis eo madidis, vel ante fluxionem in oleum puluis in¬
spergendus, qui etiam fieri potest per exiccationem olei, ac melior.
Addi potestad eius auripigmenti praeparati drachma semis, resinę
pini vncia vna, cerae tantùm vt reliquorum. Fiar inde ceratum, &
fistulis applicetur.
ALIA FISTVLASVM, CINZILLARVM, ET
scrophularum cura.
Salis anatron drachmae sex, cinerum fabarum vnciae tres. Reuer¬
berentur in quarto gradu ignis horis duodecim, & extrahatur al¬
cali. Verùm quia anatron in se mercurium volatilem continet ad¬
ditione hac opus habet. Ad anatron praeparati vncias duas, adij¬
ciantur