233
MINERALLVM. 179
naturali similem confici, cum vrinae sale, & sicco.
Ex sale fieri solutiuum auri liquorem in oleum po¬
culentum, & arcanum aurifabris alijsque ad inau¬
randum vtilissimum. Deinceps ad metallis concili¬
andam ductibilem conditionem cimentationibus,
est sal maximè idoneum.
Siccorum salium sunt variae species, vti com¬
munium cibariorum, gemmeorum, lapi¬
deorum, terrenorum, & per conos congelato¬
rum, quorum omnium communium notato
virtutem. Quodlibet istorum admixtum sul¬
phuri ac vulnęribus applicatum, cùm in empla¬
stri modum, tùm in lotionem, illa tuetur à ver¬
mibus, quos etia iam antea innatos pellit, vt
non nascantur amplius. Etenim sola munda¬
tione media, natura per se nullo alio interue¬
niente medicameto sanat vulnera, nisi venena¬
ta complexio quępia sit obstaculo, quominùs li¬
berè naturale balsamum operari queat. In eius¬
modi salibus etiam vlcerum cura non exigua
consistit, scabierum omnium ac similium, si resol¬
uatur in balneis; muriae vires tamen longè sunt
potentiores, quae salib. etiam in ipsa dissolutis
adaugeri possunt ad externa multa vitia cu¬
randum, alopecia, & id genus alia, maximè si
salia haec per additionem correcta sint, aut viribus
aucta ad hunc modum videlicet: Salis sicci, &
salis vrinae ana quantum voles duab. horis vnà
M 2