317
CVRAE MEDICAE PARACELSI. 80
DE FVRFVRIBVS, SAPHATIS,
squamis, & scabie.
Liquoris resinę terrae vncia vna, olei mercurij saturni tantundem.
Fiat mixtura qua semel aut bis vngatur locus affectus omnis.
DE GANGRENA.
Eodem vtendum est medicamento, quod ad tentiginem prauam,
& vlcera depascentia positum inuenietur suo loco, hoc solo mu¬
tato, quod addenda sit vncia semis scamoneae (cui peculiaris cura
corrosionum inest) ad libram vnam dictorum emplastrorum.
DE GELV MEMBRORVM
Piperis longi, cardamomi, granorum paridis ana vncia vna, eu¬
phorbij vnciae duae, masticis vncia vna & semis. Puluerentur &
affundantur vrinae puerorum mensurę duae, vel cholerici cuiuspiam
hominis. Coquantur ad consumptionem octauae partis, & colen¬
tur per pannum, eo quod supererit, vngatur membrum gelidum
singulis diebus ter. Separabitur quod emortuum est à viuo. Viuum
curetur vulnerarijs vnguentis.
Notandum etiam si membrum alioqui non gelidum, sed sanum
isto fuerit inunctum composito, à gelu praeseruabitur eo die. Idipsum
efficit madida papyrus membro circunuoluta, atque fascia linea,
aërem enim & ventum penetrare non finit.
Si verò gelu penetrasset ad interiora, vt immineret mors, detur
aqua vitae admixta modica camphora & theriaca, & post haustum
imperetur sudor. Melius fuerit vinum generosum cum zingibe¬
re & calamo aromatico coctum.
Item aqua vitae cum speciebus aromaticis & maximè croco. Quae
singula hausta praeseruant à gelu transeuntes niueos rigidósve mon¬
V4 tes.