405
RATMVNDI LVLLI
244
intellecta verificat operationem aequipol¬
lentem illi, & opus verificat materiam
habenti clarum intellectum, mediante
forma vnius & alterius. Quia materia
non potest compleri sine propria forma
veniente à recta mensura naturae in suis
gradibus sine operatione formali habita
per ingenium artificij & intellectus, re¬
spectu passionis materiae naturae, & suae
propriae formae. Istam considerationem
debes seruare instrumentaliter in duobus
membris. Vnum est materiale, & aliud
operatiuum, & quodlibet de suo passi
aequi pollet alteri sicut res propria alteri:
quia nulla materia potest perfectionari
sine proprietate operationis quae estei si¬
cut causa perfectiua. Et ideo debet opus
esse proprium, & in tali forma appropria¬
tum, quod non transgrediatur proprie¬
tatem materiae, quae proprietas mate¬
rialis est cognita per proprietatem suae
formae,