233
MINERALIVM. 191
pracedentibus omnibus eruitur, propriè sulphur à
nobis vocatur animatum. Postremum hoc intrò as¬
sumendum est. & nulla ratione crudum. Embryo¬
natum sulphur, trahitur de fixis & fit volatile, &
non fixis: vtrunque puris est et viuus ignis, inuisibilis
& visibilis, consumens morbos vt lignum. Magna est
opus industria, in extrahendis embryonatis, & po¬
tissimùm ex auro, ex quo, si tamen ritè haberi pessit
vt in textu, paucis admodum adhuc opus est, ad
summam persectionem arcanorum spagyricorum
excellentissimi arcani. Sulphur itaque siue tin¬
ctura solis, aut lunae, sua corpora tingit in tantum,
supranaturalem gradum, vt iuncta cum imperfe¬
ctius de suo tribuat excessu, coloréve, deficientibus,
licet non fixè sulphurum operationes in alchymiae
sunt omnium difficillimae.
Refina terrae propriè vocari debet sulphur,
in quo virtutes innumerae delitescunt, in
vtraque facultate, crudum tamen in neutra validum.
Arcanum solum eius ab impuritatibus vindicatum
ac liberum operatur admiranda: lotum priùs in
albedinem excellentem eam quae conspicitur in ni¬
ue, per Isopica artem. Tam diuersas virtutes, quam
varias habet origines. Quodlibet enim metal¬
lum aut minerale, aliud ab alio sulphur in se con¬
tinet. Vt supra diximus ad similitudinem casta¬
nearum & nucum, mineralia pariter suis in¬
uolui corticibus, in nucleo tamen praestantissi¬