317
CVRAE MEDICAE PARACELSI.
ALIA MORBORVM LEPROSORVM, PVSTV¬
larum, paralysis, guttae specierum, & hydropi¬
sis humidae cura.
Mercurij coagulati albuminibus ouorum vnciavna, aquae alu¬
minis vnciae sex. Destillentur in cineribus, & inde fiat puluis.
Dosis est grana tria in quinque. Alia cura habetur supra, vbi de hy¬
drophorbia agitur.
DE LETHARGIA, PARALVSI, ET
stupefactione membrorum.
Aluminis plumosi vnciae sex, aluminis colcotharini resoluti vn¬
ciae quatuor & semis, salis armoniaci drachmae tres. Reducan¬
tur in resolutionem. Addi possunt ad eius praeparati aluminis vn¬
ciam vnam, sanguinis draconis, vnciae tres, liquoris mumiae drach¬
mae septem. Fiat vnguentum, quo locus lethargiae in occipitio, &
in principio nuchae perungendus. Insensitiua nanque virtus ex plu¬
moso procedit, quapropter inde est petenda cura.
DE LVPO.
Realgaris crystallini vncia vna, olei ardentis vnciae duae, cerussae
drachmae duae. Fiat vnguentum, quod circum vlcus applicetur,
vt non subintret. Ligaturae sunt innouandae singulis duodenis ho¬
ris in sextum vel septimum diem. Ablata postrema ligatura, tan¬
tisper est abstinendum, donec loci vestigium ita circumscriptum
abeat, & per seipsum. Quo facto lauetur manè & vesperi hac aqua,
& emplastro infrascripto ligetur iuxta communem vsum.
AQVA AD LVPVM, ET CANCRVM
abluendum.
Aquarum glutinis aquei, rosarum ana vnciae sex, parthenionis
vnciae quinque.
EMPLA¬