233
MINERALIVM 195
lipso posita nigrescit, calcemque solis ponit, li¬
cet non fixi, donec terminum compleat suae
perfectionis; de hoc satis. Quisquis in hac tin¬
ctura volet operari, primùm discat ex alchi¬
mia praeparationes cum industria perficere;
est enim prae caeteris omnibus ferè chimicis
perationibus paratu difficilima. Tantum de
coloribus praestat hoc oleum: in maioribus
autem virtutibus non ita credendum est face¬
re, quòd in ipso coloris tinctura sit duntaxat, &
non virtutis. Nonnulli ex metallis etiam tin¬
cturas elicere conati sunt, verùm fefellit eos
opinio, causam hoc loco ponere minimè con¬
uenit. Hoc tamen est certissimum, quicunque
solis tincturam habuerit, auri corpus vltra na¬
turalem gradum poterit adducere, hoc est, à vi¬
ginti quatuor in trigesimum sextum, & vltra
tam intensè vt altiùs ascendere nequeat, con¬
stans nihilominus, fixumque maneat in anti¬
monio, & in omni quartatione. Sulphuretiam
lunę suum corpus in tantum gradum exaltat,
vt venus cum aequali huius lunae pondere iu¬
dicium acquirat lapidis Lydij. Sulphur vene¬
ris cuprum fixat, vt fulminis examen sustine¬
at, non tingit tamen; cum sulphure saturni in
pptimam chalybem: cum sulphure jouis tan¬
quam ferrum optimum. Item stannum
suo sulphure figitur etiam vt fulmen sus¬
tineat, & suo saturnus confirmatur atque
N 2