457
CHYMICA. 207
appellatur suo modò. Istud artificium meliùs
intelligi haudquaquam potest, eo quod resul¬
tat ex mixtione materiae cùm formis ad precio¬
sos lapides, rubinos; saphiros; & vniones, qui
sunt in vtero coeli nostri philosophici, mediante
generatione cum eisdem virtutibus quas natu¬
rales à natura nacti fuerunt. Inde sequitur coe¬
lum hoc attrahere posse virtutes omnes in lapi¬
dibus existentes, virtute quidem vnitatis, aut
suae simplicitatis magnetica. Hac via poterit
ingeniosus artifex à naturalibus corporibus vir¬
tutes elicere coelestes, & artificialibus virtutibus
includere, medijs huius artis operationibus.
Nam quicquid huic coelo fuerit impositum sol¬
uitur: item si conuenientia rei solutae fuerint ad¬
dita, fietur idipsum quod optabitur, etiam ex plu¬
ribus vnum. Ex eo quidem opere plura colligi
possunt, quae ad opus lapidum preciosorum com¬
positionis attinent, mixtione materiae, & for¬
mae per aquas, etc.
Colores in hoc artificio sunt mutationes ap¬
parentes, & primus eorum niger est: hic indi¬
cat formas cum coelo concubuisse, & istud em¬
bryonem in vterò suo concepisse. Eodem etiam
colore demonstratur dissolutionem suae perfe¬
ctionis terminum attingere. Tandem eo dimi¬
nuto, & albo sensim emergente, nobis indica¬
tur naturam cum coelo, & formis initium face¬
re transitus ad minorem perfectionem, & exin¬
O cum