233
200 DE OECONOMIA
randae naturae est, nec nisi maximis laboribus
perscrutabilis. In summa, sese manifestum fa¬
cit, esse primam materiam Alchimistarum in
gradibus metallicis, atque maximum arcanum
in medicina. Est aqua non madefaciens om¬
ne quod tangit, & currens animal absque pe¬
dibus, grauissimum prae omnibus metallis.
Constat vt singula ex sulphure, sale, & mercu¬
rio. Primam & vltimam in liquationibus me¬
tallorum patefacit materiam, in eis praesertim
quae liquescunt praeter ignitionem à colore, &
in alijs a fluxu.
CAP. XX.
De cachimijs & corporibus imperfectis.
Postquam de tribus primis principijs mineralibus, in cor¬
pus aliquod minerale coagulatis, dixit, sub tripli¬
ci genere, salis videlicet, sulphuris, & mercurij, iam
de corporibus quibusdam loquitur metallicis, quae
per seipsa metalla non sunt, nisi quatenus hospitia
sunt metallorum, à quibus quidem ista separari
facilè non possunt, quia simul vnà continent in se
cum metallis, & horum inimicum, qui recedens
metallum abducit, domovacua relicta: ni forte quis
accedat propagator fortis, qui pellat inimicum, & ab
eo liberet amicum, id est, metallum. Inimicus me¬
tallorum est superfluum sulphur, tamquam super¬
bus