317
CVRAE MEDICAE PARACELSI.
MORSVS VIPERARVM CVRA.
Detur patienti hauriendum per os oleum, in quo calybs ardens
extincta saepiùs fuerit, ad libram vnam huius olei addantur vn¬
ciae duae pulueris corallorum rubeorum, & specierum de gemmis
vncia semis. Primus potus sit calidus, reliqui verò frigidi, singulis
diebus quinquies. Deinceps potus eius patientis, vinum sit optima
theriaca permixtum, haustu quouis cum drachma semis corallorum
rubeorum. Continuandę potiones istae donec signum euidens ali¬
cuius salutis appareat. Vbi nimia sitis presserit, administretur lac ca¬
lidum vnà cum puluere corallorum. Si mors in propinquo videa¬
tur adesse, administretur ladanum ex nostris arcanis, vt supra doce¬
tur suo loco. Philonium persicum etiam eiusmodi potionibus ad¬
mixtum est optimum.
DE MORPHEA.
Huius cura duplex, prior in modum guttae rosaceae, posterior, vt
in malo mortuo.
PRIOR CVRA.
Liliorum conuallium libra semis, mercurij hoematini superiùs
praescripti drachma vna. Digerantur ad solem, & per alembicum
destillata abluantur signa morpheae, singulis diebus ac saepiùs do¬
nec abeant. Meliùs tamen ac tutiùs erit in potum intrinsecus ad¬
ministrari, quàm forinsecis ablutionibus, quibus à radice curari
non bene possunt.
ALIA MORPHEAE CVRA.
Antimonij puluerati libra semis, tartari calcinati, aluminis ana
tantundem. Stratificentur, & reuerberentur ignis quarto gra¬
du. Ad eius antimonij praeparati vnciam vnam, addantur traga¬
canthi