329
194 DE CVRANDIS MORBIS.
dere saccari puri. Misceantur. Dosis eius anti¬
quis fuit, singulis diebus manè z. β. vsque ad an¬
num lxx. post quem vsque ad lxxx. vel terminum
vitae sexto quoque die Z. integram sumpserunt.
Verum ab anno. I. prius, hoc medicamento
coeperunt vti, anno quidem 365. dierum nume¬
ro comprehenso.
Libello praeparationis Ellebori,
Vitri Oleum vel gemmarum.
Terantur in puluerem, qui calcinetur duplo
sulphuris, tandem reuerberetur igne vehementi.
Postmodum affunde aquam vrticae destillantam,
& simul digerantur equino fimo, postea desti¬
lentur & iterum aquam recentem vrticae, ad
feces affunde, & separa per destillationem idque
toties donec in fundo nihil resideat. In aquas
istas destillatas, iniicito modicum salis fusi, per
hoc oleum separabitur ab aqua & ad oleum
affunde aquam destillatam, & abstrahe tam
saepè donec omnis acrimonia recedat ab oleo.
Vel.
Gemmae calcinatae per sulphur, in aqua so¬
luuntur regia, quae destillatione abstrahitur.
Postea coelesti aqua destillata in dulcedinem
abluuntur. Postremò affuso vini spiritu vel ace¬
ti, in oleum clarum adducuntur.
Vitrioli spiritus forma.
Destilletur per se in erecta cucurbita, &
geatur