317
CVRAE MEDICAE PARACELSI.
innascens oculis, auribus, vel mulierum pudendis partibus ex par¬
tu, quae destillata praescripto, cum aquis eufragiae, rosarum, & foeni¬
culi aufertur. Addi possunt ad oculorum dolores, ad eius vitrioli
praeparati scrupulum vnum, liquoris eufragiae scrupuli duo, liquo¬
ris papaueris rubei drachma vna, & inde collyrium ex omnibus fieri.
DE OSSIVM FRACTVRA.
Symphitum tritum coctum & superpositum curat ossium fractu¬
ras. Idem efficiunt aristolochia, & serpentaria, ac reliquae vulne¬
rariae herbae. Efficacior ad eum effectum est herba sophia caeteris.
DE PANARITIO VERME.
Panaritius vermis oritur ex materia, ex qua nascuntur vngues,
centrumque ponit in locustis, vt in digitis manuum atque pedum.
Cura triplex, vna per caracteres, vt fieri solitum est in Carinthia
secunda cura per superstitionem, de quibus tacendum est: tertia verò
naturalibus medicamentis adimpletur, vt vnguento narcotico fa¬
cto ex sperniolo ranarum, quo sacculus in formam digiti consutus,
madefiat. Facto per sperniolum refrigerio ter quatérve, curari po¬
terit fimo porcorum cum aceto cocto.
DE PANNO IN CVTE¬
Florum fabarum vncia semis, calcis ouorum vnciae duae, salis pere¬
grinorum libra vna, aquę consolidę, alcoolis vini ana vncię quin¬
decim. Destillentur alembico, & hac lauetur aqua pannus cutis, &
fiet albior alia cute.
ALIA PANNI TINCTVRA.
Aluminis plumosi, scisci ana libra vna. Destillentur, & addantur
destillato camphorę vncia semis, sigilli Salomonis vncię duae.
Rursum destillentur in aquam, hac lauetur.
DE