233
206 DE OECONOMIA
riae primę, quod quidem si possent Alchimistę
habere, vt etiam in arbore sua radiceque bene
reperibile, meritò gaudere possent; nam est ve¬
rum sulphur philosophorum, ex quo fit aurum,
non illud alterum ex quo ferrum fit cuprum,
&c. Hic est scrupulus sui vniuersalis. Eius mer¬
curius etiam est à natura summè separatus ab
omni terrestri & accidentali superfluitate, se¬
orsim in suam partem mercurialem, & in ex¬
tremam perspicuitatem transmutatus, qui phi¬
losophorum mercurius, est secunda pars auri
primae materiae, ex qua generaturaurum. Po¬
stremò sal est tertia primę materię pars auri, &
ex arbore, ex qua aurum nasci deberet velut ex
rosarum seminibus rosae, ad summam clarita¬
tem crystallinam sequestratum, ac depura¬
tum ab omni salis acredine, acerbitate, aceto¬
sitate, aluminositate, & vitriolitate, vt nihil
penitus adhaereat ipsi iam in summa luci¬
ditate ac diaphanitate liberè iubilanti. His
tribus in vnum conuenientibus, decoqui¬
tur aurum in massam, non tamen sem¬
per vnius & eiusdem conditionis vel gradus.
Natura siquidem exhibet gradus auri tri¬
ginta duos, qui tamen in arte viginti quatuor
fiunt in summo gradu perfectionis. Huius
rei causa est, quia aurum in arbore sua nutritur,
velut in suis vacca pascuis, vel Epicureus in
sua popina penuarioque; mox atque horum alterum
extra