329
198 DE CVRANDIS MORBIS.
agitari queat. Vas eiusmodi collocandum est
in balneum maris, aut Mariae, & immergendum
non profundius quàm vini superficies apparue¬
rit: bulliat ibidem spatio dierum decem & obstructo
vase, ac sigillato, vt scis. Quo peracto positum in
phyalam, destilletur indee frigid, vsque dum
spiritus ascendit, vbi signum suum exhibuerit
cessato mox, nam quod sequitur. vinum est
dustum, vel ardens, & non spiritus. Spiritum
hunc affunde residentiae dictae quae est sicut al¬
cool, vt sex digitis latis puluerem superet. vi¬
tro diligenter obstructo, sigillatoque maneant
ambo per mensem, in digestione calida balnei.
Transcendet color vel tinctura in spiritum, al¬
bo puluere petente fundum. Separa liquorem
à puluere, quem fluere facito, conflabitur inde
metallum album: Spiritum euaporare sinito,
ex arte, & succus tanquam l quor manebit in
fundo vasis. Hunc ad summum gradum addu¬
ces quinquies, retorto iuxta materiae quantita¬
tem capace. Gradatio fit per eleuationem tan¬
tum, quae materiam subtiliorem efficit. Verum
vltra quintam essentiam agi minimè se pati¬
tur, id est, in 2. 4. 0. vlterius vero si progredi quis
praesumat, aduritur.
Administratio vel vsus istius medicamenti:
solisque tincturae.
Istiusmodi tincturae z. j. cum optimè theria¬
Venetę y. j. permisceatur, & commixti huius
propinetur aegro scr.. j. Ieiuno stomacho sub au¬
roram. Imperetur sudor, & excitetur stragu¬
lis in lecto. Processum hunc repetito, quoad vl¬
cus