233
CONCLVSIO.
Necessaria fuit igitur generationis mine¬
ralium naturalis apposita tractatio, qua
probè cognita faciliùs intelligitur, quidnam
regeneratio sit metallorum artificio chymi¬
stico facta. Sententia siquidem est omnium
in hac arte philosophantium, in primis artifi¬
cem istius professionis imitari naturam in
mnibus exactissimè debere. Proinde quid, &
quemadmodum ipsa in terrae penetralibus
peretur mineralem oeconomiam exercens, qua
materia, quibusque vtatur instrumentis, dictu
pariter opus fuit, & intellectu. Quisquis hac
via non intellexerit, alia minimè perueniet
èò, quò tendit eius animi conatus. Non tam
igitur discipulus artis quàm
naturae, qui rem tam ardu¬
am & arcanam scru¬
tatur, fiat.
O 2