485
Image 18
IN mansione decima ossa diuiduntur in nouem partes,
quo fit cum materia soluta per nouem dies super lentu ignem
coquitur quousque nigredo superueniat, qua remota in alio
uasculo in loco calido serua & iterum per nouem dies aquam
excoquito, & corruptum nigrum collige cum alioque repone,
& sic prosequi necesse est quousque aqua sit clara atque mun¬
da: corruptio autem siue nigredo ponatur in uasculo uitreo
& superponatur de aqua uitae sua, ut supernatet per medium
digitum & leui igne coquatur ad nouem dies singulo quoque
die aquam innouando si opus fuerit & sic erit terra munda
ac dealbata iuxta philosophorum dicta, scilicet haec terra cum
aqua sua putrescit & mundificatur.
MITTITVR Angelus proijciens ossa super ter¬
ram mundificatam & dealbatam, quae nunc miscetur cum
spermate suo, & totum ponitur in uase clauso cum suo alem¬
bico materia aliquantulum inspissata adhuc fortiori igne di¬
uidatur ab aqua, & sit in fundo dura.