457
226 PHILOSOPHIA
reaffunde, digere, destilla, &c. septies eundem
processum repetendo. Hactenus formatus est
triangulus ex aëre, coelo, & fimo, in cuius me¬
dio est anima aëris. Praemissis etiam operatio¬
nibus in fimo, conuertere poteris ignem in
nimam ignis, & alium triangulum ex coelo, fi¬
mo, & igne formare. Quibus omnibus peractis,
elementalis rota finita est fixione, & eorum exu¬
beratione aëris & ignis per corruptionem. Post¬
modum euacuata terra donecsit deserta; & in
sulphur naturae conuersa, formetur triangulus
ex terra, fimo, & cineribus, in cuius mediosta¬
bit anima terrae. Nec priùs corruptionis rota fi¬
nitur, cuius instrumenta sunt coelum, fimus, fur¬
nus secretus, cinerum calor, etc. Iam demum
ad rotam generationis progrediendum erit. Vt
compositum ex igne & aëre facias ad solem, su¬
me quatuor partes ignis, ac misce cum partibus
quindecim aëris, digestę simul diebus quinde¬
cim destillentur per fimum. Hanc digestionem
ac destillationem toties iterabis, donec in fun¬
do vasis maneat liquor instar olei splendidi,
quod compositum est ex aëre & igne, limusque
vocatur. Eodem etiam processu conuertes ignem
& terram in suum compositum, vt binus iam
formetur triangulus: prior ex igne, aëre, fimo,
& cineribus, in cuius medio compositum ex
igne & aëre iubilabit: posterior ex igne, terra,
fimo, & cineribus, in cuius medio stabit com¬
positum