8
EXEGESIS
efficiens
erit
referenda:
inque
ipsis
solis
prima
hujus
mali
labes,
fomes
&
minera
statuenda.
Ea
igitur
viscera,
cum
ab
ipso
impuriore
sanguine
adeoque
adusto,
in
utero
materno
compacta
fuissent,
necessariò
universam
san¬
guinis
massam,
adeoque
carnem
ipsam
infici
o¬
portuit.
Nutrimentum
enim
vitiosum
non
potest
carnem
bonam
generare.
Hinc
vitium
illud
cum
sanguine
in
totum
corpus
spargi
pro¬
pagarique
coepit:
pares
in
internis
visceribus
pustulas
excitans
iis,
qui
in
externo
corpore
apparebant,
ut
fit
etiam
in
iis
qui
variolis
corri¬
piuntur,
Suibus
item
atque
porcis
qui
grandine
afficiuntur.
Huc
accedit
quòd
in
ipsa
nutrica¬
tione
puellulae,
puta
cùm
esset
annorum
trium,
quatuor,
quinque,
coepissetque
vesci
cibis
o¬
mnis
generis
solidioribus,
&
sine
delectu,
et¬
jam
Pipere,
&
aliis
aromatibus
conditis,
salsa¬
mentis,
leguminibus,
Carnibus,
Piscibus:
quae
sunt
crassi
pravique
succi,
&
id
genus
aliis:
Vino
item
meraciore,
quae
omnia
adustiones
augent,
bilem
flavam
exurunt
&
extorrent,
plurimum
in
quantitate
&
qualitate
peccatum
fuisse.
Unde
cruditates,
cacochymia
&
adu¬
stiones
adauctae:
in
habitu
corporis
nutritio
&
assimilatio,
quae
sunt
species
concoctricis
po¬
tentiae,
ex
pravitate
alimenti
omnino
depravatae:
viscerum
&
solidarum
partium
intemperatura
confirmata:
in
quibus
perennis
corrupti
san¬
guinis,