89
14
EXEGESIS
in venis & visceribus continebantur. Vacua¬
tio autem pro ratione excrementicii humoris,
pro aetate puellulae, quam diximus fuisse sex¬
ennem, fiebat: usique sumus initiò levioribus, ut
sero lactis Caprini, cui admiscebam interdum
Sirupum de Epithymo, Sirupum Augustini
Niphi ad vitia cutis & Hepatis calidam & sic¬
cam intemperiem admodum oportunum: qui
etiam educit pituitam salsam, & humores Me¬
lancholicos.
Usus sum etiam Sirupo mihi familiari ex
triplici infusione foliorum Sene: ex quo cum
sumeret unicum Cochlear blande & absque omni
molestia evacuabat. Sic potissimùm usus jam
memorati Sirupis per vices, prout necessitas
postulabat; & venter laxior, & hypochondria
tractabiliora reddebantur: succurrebatur pu¬
stulis & pruritui isti intolerabili. Et hisce re¬
mediis puellula per dies plures, puta XIIII.
& XX. perlibenter utebatur. Erant enim ju-
cunda & suavia, corpusque non agitabant. Ex¬
hibebam aliquando etiam Sirupum de Pomis,
roborandi gratia, & contemperandi humores
adustos. Cùm autem saepiùs recurreret mor¬
bus, tùm quòd esset mali moris & contumax
tùm ob ingurgitationem, opusque esset reitera¬
re purgationes, ad fortiora accessi, ut ad Siru¬
pum de fumaria, de pomis cum Elleboro, de
Epithymo, ut ante, & diluebam aqua Lactis
Caprini.
Rese¬