89
EXEGESIS
29
sibi nomen apud nostrates quosdam parabat seque
in eorum animos stolida gloriatione, quòd su¬
is illis arcanis chymicis quasi moribundos in vi¬
tam revocare posset insinuabat extinguitur;
multis bonis, eruditis, & fidelissimis Medi¬
cis relictis superstitibus. Is cùm experimentum
suorum chymicorum & crudorum adhuc me¬
dicamentorum in Bohemicis corporibus face¬
ret, quàm plurimos occidit. O fatum sinistrum
gentis nostrae, quòd ad eam sicariis, veneficis,
& extorribus aditus sit, ut praetextu secretioris
medicinae, quàm isti saltem in aliquot chymi¬
cis, ut vulgus vocat, Receptulis, consistere si¬
bi & imperitis persuadent, multos enecent. Et
ut illis faciliùs imponant, nova & inusitata no¬
mina suis istis pharmacis indunt. Vocant arca¬
na, essata, essentias, tincturas elixiria, cùm sint
deleteria pharmaca; vel colore aliquo adul¬
terata, alias vulgaria: eaque etiam inefficacia re¬
media. Ipse vidi cùm quidam Olea Anisi aut
Foenichiuli, Sapphiri colore tincta, pro ipso
Sapphiri oleo venditaret. His & similibus aut
vana spe lactârunt plurimos: aut etiam benè pri¬
ùs exuctis atque emunctis eorum marsupiis, in
vitae discrimen adducere, crudeliterque necare
consueverunt. Exempla funerum & historias
necatorum, vel haec sola urbs plurimas novit.
Notavit hos pseudomedicos jam olim
legantissimè Plinius lib. 29. cap. 1. cùm dice¬