89
42
NORINBERGEN.
tur, ne, quod nunquam didicerunt, pro¬
fiteri audeant.
Vult unumquenque artificem in suis
negotiis exerceri oportere: ut aurigam in
ducendis curribus, Nauclerum in guber¬
nanda navi, Medicum in curandis morbis,
Lithotomum in excisione calculorum,
Barbitonsorem in tondenda barba. Ab¬
surdum enim est figulum in aurigatione
versari, Sutorem ultra crepidam judica¬
re, & Lithotomum internos morbos cu¬
rare velle. Veteres dicebant olim: felices
fore artes si de iis soli artifices judicarent.
Et, unumquenque earum rerum esse judi¬
cem idoneum, quarum est peritus. Sed
de bono aliquo ordine, ad Medicos &
lios, pertinente, instituendo, alio loco
& tempore: quando nimirum Summi Se¬
natores & Officiales Regni idipsum à de¬
lectis Medicis requisierint. Qua in re,
quod ad me attinet: qui sum priscus hu¬
jus patriae civis, non nuperus & novitius,
meo qualicunque studio & opella, pro
mea virili, non sum ei ulla in parte defu¬
turus. Deus faxit. Musae meliùs fortunent
studia, quàm hactenus rem fortuna.
"Pro grege, & pro lege."
Immu¬