405
ARS INTELLECTIVA
285
ma, quia argentum viuum per nullas cau¬
sas exterminationis se in partes diuidi
permittit, quia aut cum tota substantia
sua ab igne recedit, aut cum tota sua sub¬
stantia in igne remanet stans: & hoc est
notum in praecedentibus. Et ideo tibi da¬
tum est intelligere, quòd quum tu fixas
vnum elementorum, tu fixas omnia alia
cum tali proportione, qualem natura re¬
quirit, vt supra diximus: Vnde resultat
forma, per quam omnes sapientes dixerunt,
quòd cum rota circulari lapis debet fieri
de omnibus suis elementis. Alia proprie¬
tas est densitas in substantia subtili ad¬
haerenti humiditati radicali sine termi¬
natione cremabilitatis, & per istam cau¬
sam fixatur sine consumptione suae humi¬
ditatis, scilicet proportionabilis ad for¬
mam, & accipit requiem in igne ratione
suae magnae densitatis, & sui nobilis pon¬
deris. Alia proprietas est compositio fortis
& vni¬