289
EPISTOLA
aequo bonoque animo suscipiat, hanc¬
que gratiam, quam illi iure optimo
ac meritissimo refero, benigne consu¬
lat, & me in clientum suorum nume¬
ro perpetuo retineat, ac me meaque, si¬
cut incepit, iuuare, àc patrocinio suo
tueri pergat, supplexoro atque obte¬
stor Faxit Deus, quem ardentibus vo¬
tis rogo & obsecro, vt omnibus Illust.
D. Tuae coeptis ac conatibus adsit, vt
quicquid optat, quicquid aggreditur
tam priuatim quam publice, illi suc¬
cedat ex sententia, eamque gratiam ac
remunerationem consequatur à Reg.
Ma. Cath, quam multorum annorum
continua seruitus, diligentia, indu¬
stria, & in negotijs Suae Mai. Cath. tra¬
ctandis prudentia, ac fides singularis
toto tempore quo Otatoris amplissi¬
mo munere apud Sacram Caesaream
Maiestatem functa est promerentur.
Ego verò Illu. D. Tuam diligam sem¬
per toto animo, & quam maxima po¬
tero reuerentia venerabor & colam:
neque tamen pares vnquam illi gra¬
tias agere, ac ne partem quidem vl¬
lam ipsius erga me beneficiorum sa¬
tis perpendere, aut animo comprae¬
hendere valebo. Deus Opt. Max. IIlu¬
striss.